PROPOLAE Circumforanci

PROPOLAE Circumforanci
PROPOLAE Circumforanci
apud Lamprid. in commodo, c. 2. Imitatus etiam propolas circumforaneo; quos curules sibi compardvit: tenues sunt quidam non magnarum mercium negotiatores, quas ipsi secum circumferunt et fora diversa sequuntur. tenuis lucri captandi gratiâ. Sic Propolam sicuum venditorem vocat Lucilius, l. 5.
Sicut cum primus ficosPropola recentes
Protulit et pretio ingenti dat primitus paucos etc.
Nampe monstrum hoc Imperatoris diversis temporibus diversa studia amplexus est; et modo Propolas ac mercatores illos circumforaneos seu περιοδευτὰς, modo curulium negotiatores equorum, imitatus. Apud Graecos vero a quibus tamen vocem Latini mutuo sumpserunt, προπώλης, seu προπράτωρ is appellabatur, qui venditori emptorem concilibat; Latine Interpres; qui eô nomine ab utropque interpretium accipiedbat. Vide Salmas. ad Lamprid et Solin. ut et supra Propala.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”